{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 3.51-82","citation":"Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 3.51-82","ref":"3.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.51.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa034a"},"verse":false,"words":294,"text":"x, 18). Qnod vero addit, Et ut catulus leonis: inde enim mortuus, unde natus. Bene ergo Christis ut leo requievit, qui non solum mortis acerbitate:.. nonlirnuil, sed et in ipsa morte mortis imperium vicit. Quod autem dicit, Quia suscitabit cnm? quia nullus nisi ipse. juxta quod ipse ait: Solvite tempium hoc, et in triduo resuscitabo illud (ld. II, 49). Non deliciet dux de Juda, et reliqua. Hoc manifestissime ad Judam refertur. Diu enim fuit ex semine illius intemerata apud Judaeos successio regni, donec Christus nasceretur, sicut supra diximus. Alligans ad vineam pullum suum. Pullus suus populus ex Geni. bus, cui adhuc nunquam fuerat Legis onus impositum. Hunc copulavit ad vineam, ad Apostolos scilicet qui ex Judæis sunt. Nam vinca Domini Sabaoth domus Israel est (Isai. v, 7). Et ad vitem asinam suam. Ip dicit, Ego sum vitis tera (Joan. xv, 1). Ad hanc ergo vitem alligat asinam suam, synagogam tardigradam scilicet, et gravi Legis pondere depressam. Lavit in vino stolam suam: sive carnem suam in sanguine passionis, sive sanctam Ecclesiam illo vino, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Et in sanguine uvas pallium suum. Pallium Gentes sunt, quas corpori suo junxit: sicut scribitur, Vivo ego, dicitDominus, nisi hos omnes induam sicut vestimentum. Pulchriores oculi ejus vino. Oculi Chriti Apostoli sunt et Evangelistæ, qui lumen scientiæ Ecclesiæ praestant: quorum præcepta austeritatem vini priscæ Legis superant, quia longe leviora suut. Et dentes ejus lacte candidiores. Dentes præceptores sunt sancti, qui præcidunt ab erroribus hominus, et eos quasi comedendo in Christi corpus transmitiunt. Candidiores autem effecti sunt doctores Ecclesiæ lacte veteris Legis. Zabulon habitabit in littore maris, et in statione navium. Zabulon interpretatur Habitaculum fortitudinis, et Ecclesiam significat. Hæc in littore maris habitat et in statione navium, ut credentibus sit refugium, et periclitantibus demonstret fidei portum.","prev":{"citation":"De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 3.27-50","label":"3.27 to 3.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.27"},"next":{"citation":"De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus] 3.83-105","label":"3.83 to 3.105","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-benedictionibus-jacob-patriarchae-incertus/3.83"},"credit":{"text":"Augustine, De Benedictionibus Jacob Patriarchae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa034a/stoa0040.stoa034a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}