{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De bono coniugali 13","citation":"Augustine, De bono coniugali 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-coniugali/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-bono-coniugali/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-coniugali/13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De bono coniugali","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-coniugali","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035"},"verse":false,"words":178,"text":"Quod ergo ait: quae innupta est, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore christianam coniugem castam. omnibus quippe fidelibus dictum est: nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo? sancta sunt ergo etiam corpora coniugatorum fidem sibi et domino seruantium. cui sanctitati cuiuslibet eorum nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli uiro aut sanctitatem uiri prodesse infideli uxori idem apostolus testis est dicens: sanctificatus est enim uir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre. proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono illud est melius, quia et hoc solum cogitat, quomodo placeat domino. neque enim femina fidelis, seruans pudicitiam coniugalem, non cogitat, quomodo placeat domino, sed utique minus, quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. hoc enim de illis dicere uoluit, quod possunt habere quodam modo de necessitate conubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant uiris suis.","prev":{"citation":"De bono coniugali 12","label":"12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-coniugali/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-bono-coniugali/12"},"next":{"citation":"De bono coniugali 14","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-coniugali/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-bono-coniugali/14"},"credit":{"text":"Augustine, De bono coniugali, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa035/stoa0040.stoa035.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}