{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Bono Viduitatis 21.1-13","citation":"Augustine, De Bono Viduitatis 21.1-13","ref":"21.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/21.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/21.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Bono Viduitatis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035a"},"verse":false,"words":283,"text":"Haec me admonere conpellunt cauendi atque deuitandi quorundam sermunculi, qui per aures ad animas multorum serpere coeperunt, quod cum lacrimis dicendum est, inimici gratiae Christi, per quos suadetur, ut nec oratio nobis ad dominum necessaria uideatur, ne intremus in temptationem. sic enim conantur defendere hominis liberum arbitrium, ut eo solo etiam dei gratia non adiuti ualeamus, quod diuinitus iubetur, inplere. ac per hoc sequitur, ut frustra dominus dixerit: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et frustra cotidie in ipsa dominica oratione dicamus: ne nos inferas in temptationem. si enim nostrae tantummodo potestatis est, ne temptatione superemur, ut quid oramus, ne intremus uel inferamur in eam? faciamus potius, quod nostri est liberi arbitrii atque absolutissimae potestatis, et inrideamus apostolum dicentem: fidelis deus, qui non uos permittat temptari super id quod potestis, et resistamus ei dicentes: ut quid peto a domino, quod in mea posuit potestate? sed absit, ut hoc sapiat, qui sanum sapit. proinde petamus, ut det, quod ut habeamus iubet. ad hoc enim quod nondum habemus iubet, ut habeamus, ut admoneat quid petamus et quod nos cum iusserit posse inuenerimus, etiam hoc unde acceperimus intellegamus, ne inflati et elati huius mundi spiritu nesciamus, quae a deo donata sunt nobis. proinde arbitrium uoluntatis humanae nequaquam destruimus, quando dei gratiam, qua ipsum adiuuatur arbitrium, non superbia negamus ingrata, sed grata potius pietate praedicamus. nostrum est enim uelle; sed uoluntas ipsa et admonetur, ut surgat, et sanatur, ut ualeat, et dilatatur, ut capiat, et inpletur, ut habeat. nam si nos non uellemus, nec nos utique acciperemus ea, quae dantur, nec nos haberemus. quis enim haberet continentiam, ut inter cetera dei dona ipsam potius loquar, de qua ad te loquor, quis, inquam, haberet continentiam nisi uolens?","prev":{"citation":"De Bono Viduitatis 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/20"},"next":{"citation":"De Bono Viduitatis 21.14-29","label":"21.14 to 21.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/21.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-bono-viduitatis/21.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Bono Viduitatis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa035a/stoa0040.stoa035a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}