{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 2.14-32","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 2.14-32","ref":"2.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/2.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/2.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":309,"text":"CAPUT II. — 3. Sermo sæpe qui audienti placet, displicet dlcenti: unde id contingat. Qui sermonem nabet, curet ut sine fastidio et hilariter dicat. Sed quod ad tuam pn pric considerationem pertinet, nolim te moveri ex eo quod sa'pc tibi abjectum sermonem fastidiosumque hahere visus cs. Fieri enim potest ut ci quem instrucbas non ita sit visum, sed quia lu aliquid melius audiri desiderabas, eo libi quod dicebas videretur indignum auribus aliorum. Nam et mihi prope semper sermo meus displicet. Melioris enim avidus sum, quo sæpe fruor interius, antequam eum explicare verbis sonantibus cœpero: quod ubi minus quam mihi notus est evaluero, contristor linguam meam cordi meo non potuisse suflicere. Totum enim quod intelligo, volo ut qui me audit intelligat; et senlio nic non ita loqui, ut hoc efficiam: maxime quia ille intellectus quasi rapida coruscatione perfundit animum; illa autem locutio tarda et longa est, longeque dissimilis: et dnm ista volvitur, jam se ille in secreta sua condidit: tamen quia vestigia quædem miro nodo impressit memoriæ, perdurant illa cun) syllabarum morulis; atque ex eisdem vestigiis sonanlia signa peragimus, quæ lingua dicitur vel latina, vel græca, vel hebræa, vel alia quælibet; sive cogilentur hec signa, sive cliam voce proferantur; cum illa vestigia nec latina, nec græca, vel hebræa, nec cujusque alterius gentis sint propria, sed ita efficiantur in animo, ut vultus in corpore. Aliter enim latine ira dicitur, alilcr græce, aliter atque aliter aliarum diversitate linguarum: non autem latinus ant gra'cus est vultus irati. Non itaque omnes gentes intelligunt, cum quisque dicit, Iratus sum, sed Latin! tantum: at si affectus excandescentis animi exeat in faciem, vultumque faciat (a). omnes sentiunt qui intuentur iratum. Sed neque ita licet educere et quasi exporrigere in sensum audientium per sonum vocis illa vestigia, quæ imprimit intellectus memoriæ, sicut apertus et manifestus est vultus: illa enim sunt iutus in animo, iste foris in corpore.","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 2.1-13","label":"2.1 to 2.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/2.1"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 2.33-34","label":"2.33 to 2.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/2.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/2.33"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}