{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 49.144-163","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.144-163","ref":"49.144","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.144","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.144.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":282,"text":"Poterat cnim omnipotens et uno momento temporis omnia faccre. Non autem laboraverat, ut requiescerel, quando, Dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5): sed ut significaret, quia post sex ætates mundi hujus, septima actate tanquam septimo die requicturus est in sanctis suis; quia ipsi in illo requiescent post omnia bona opera, in quibus ei servierunt, quae ipse in illis operatur, qui vocat, et præcipit, et delicta praetrita dimittit, et justificat cum qui prius erat impius. Sicut autem cum illi ex duno ejus bene opcrantur, recte dicitur ipse operari; sic cum in illo requiescunt *, recto dicitur ipse requicscere. Nam quod ad ipsum attinet, pausationem non quærit, quia laborem non sentit. Fecit autcm omnia per Verbum suum; et Verbum ejus ipse Christus, in quo requiescunt Angeli et omnes cœlestes mundissimi spiritus in sancto silentio. Homo autem peecato lapsus perdidit requiem quam habebat in cjus divinitate, pt recipit eam 1 in ejus humanitate: ideoque opportuno tempore, quo ipse sciebat oportere fieri, homo factus et de feniina natus est. A carne quippe contaminari nun poterat, ipse cariem potius mundaturus. Ipsum antiqui sancti venturum in rcte\" latione Spiritus cognoverunt, et prophetaverunt, et sic salvi facti sunt credendo quia veniet, sicut nos salvi efficimur credendo quia venit: ut diligeremus Deum, qui sic nos dilexit, ut unicum Filium suma mitteret, qui humililale1 nostræ mortalitatis indultis, et a peccatoribus et pro peccatoribus moreretur. Jam enim olim ab incuniibus sæculis mysterii hujus altitudo præfigurari prænuntiarique non cessat. CAPUT XVIII. —29, De hominis et rerum aliarum creatione quid credendum. Homo in paradiso constitutus. Cur creatus qui præsciebatur peccaturus. Lapsus hominis et angeli nihil Deo nocuit. Quoniam Deus omnipotens, et bonus et justus et misericors, qui fccit omnia bona, sive.","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 49.134-143","label":"49.134 to 49.143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.134"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 49.164-171","label":"49.164 to 49.171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.164"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}