{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 49.33-47","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 49.33-47","ref":"49.33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.33.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":302,"text":"Æquius est enim ut nos ejus, quam ut ille nostram voluntatem sequatur. Quia et ordo agendarum rerum, quem nostro arbitrio tenere volumus, ille utique approbandus est, ubi jotiora præcedunt. Cur ergo nos dolemus homines a Domino Deo tanto potiore præcedi, ut eo ipso quo nostrum amamus ordinem, inordinati esse cupiamus? Nemo enim melius ordinat quid agat, nisi qui paratior est non agere quod divina potestate prohibetur, quam cupidior agere quod humana cogitatione meditatur. Quia multæ cogitationes sunt in corde viri, consilium autem Domim manet in æternum (Prov. xix, 21). Si vero ex aliquo scandalo perturbatus animus non valet edere serenum jucundumque sermonem, tantam esse charitatem oportet in cos pro quibus Christus mortuus est, volens eos pretio sanguinis sai ab errorum saecularium niorte redimere; at hoc ipsum quod nobis tristibus nuntiatur, præsto esse aliquem quidesiderct fieri christianus, ad consolationem illius resolutionemque tristitiae valere debeat, sicut solent lucrorum gaudia dolorem lenire damnorum. Non cnitn scandalum nos contristat alicujus, nisi quem perire aut pcr quem perire infirmam vel credimus vel videmus. Ille igitur qni initiandus advenit, dum speratur po se proficere, dolorem deficientis abstergat. Quia «t si timor ille suggeritur, lie fiat proselytus filius gehennæ (Matth. XXIII, 15), dum mulli tales versantur ante oculos, ex quibus oriuntur ca quibus urimur.caudata, non ad retardandos nos pertincre debet, sed magis ad excitandos et acuendos: qualenns quem imbuimus moneamus, ut caveat imitationem eorum qui non ipsa veritate, sed solo nomine christiani sunt; nec eorum turba commotus, aut sectari velit eos, aut Cbristum nolit sectari propter eos; et aut nolit esse in Ecclesia Dei uhi illi sunt, aut talis ibi velit esse quales illi sunt. Et nescio quomodo in hujusmodi monitis ardentior sermo est, cui fomitem subministrat præsens dolor: ut non solum pigriorcs non simus, sed co ipso dicamus accensitis atque vehementius, quod securiores frigidius et lentius diceremus;","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 49.17-32","label":"49.17 to 49.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.17"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 49.48-68","label":"49.48 to 49.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.48"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}