{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 50.1-15","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 50.1-15","ref":"50.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/50.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/50.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/50.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":293,"text":"Itaque constituit cos in quodam loco perpetuæ beatitudinis, quem appellat Scriptura paradisum; præceptumque illis dedit, quod si non transgrederentur, in illa semper immoratlitatis beatitudine permanerent: si autem transgrederentur, supplicia mortalitatis expenderent. Praesciebat autem Deus eos transgressuros: sed tamen quia conditor est et effector omnis boni, magis eos fecit, quando fecit et bestias, ut impleret terram bonis terrenis. Et utique mclior est homo etiam peccator, quam bestia. Et præceptum quod non erant servaturi, magis dedit, ut essent inexcusabiles, cum in eos vindicare coepisset. Quidquid enim homo fecerit, laudabilem in suis factis invenit Deum: si recte egerit, laudabilem invenit per justitiam præmiorum; si peccaverit, laudabilem invenit per justitiam suppliciorum; si peccata confessus ad recte vivendum redierit, laudabilem invenit pur misericordiam indulgentiarum. Cur ergo non faceret Deus hominem, quamvis eum peccaturum praenosceret, cum et stantem coronaret, et cadentem ordinaret, et surgentem adjuvaret, semper et ubique ipse gloriosus bonitate, justitia, clementia? maxime quia et illud præsciebat, de propagine mor-. talitatis ejus futuro! sanctos, qui non ili qua-rerent, sed Creatori suo gloriam darent, et cum colendo ab omni corruptione liberati, cum Angelis sanctis semper vivere et beate vivere mererentur? Qui enim hominibus dedit liberum arbitrium, ut non servili necessitate, sed ingenua voluntate Dcum colerent, dedit ctiam Angelis. Et idco ncc angelus, qui cum spiritibus aliis satellitibus suis superbiendo deseruit obedientiam Dei, et diabolus factus est, aliquid nocuit Dco, sed sibi: novit enim Deus ordinare deserentes se animas (a), et ex earum justa miscria inferiores partes creaturæ suæconvenientissimis et congruentissimis Icgibus admirandæ dispensationis ornure1. ltaque nec diabol us aliquid Deo nocuit, quia vcl ipse lapsus est, vel hominem seduxit ad mortem: nec ipse bomo in aliquo minuit veritatem aut polestatom aut beatitatem 2Conditoris sui, quia conjugi suæ seductæ a diabolo, ad id quod Deus prohibuerat, propria voluntate consensit.","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 49.164-171","label":"49.164 to 49.171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/49.164"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 50.16-37","label":"50.16 to 50.37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/50.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/50.16"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}