{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 55.39-59","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 55.39-59","ref":"55.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/55.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/55.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/55.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":294,"text":"Post septuaginta autem annos promittitur eis ab illa captivitate liberatio ( Jerem. xxv, XXIX). Hoc autem totum figurate significabat Ecclesiam Christi in omnibus sanctis ejus, qui sunt cives Jerusalem coelestis, servituram fuisse sub regibus hujus sæculi. Dicit enim et apostolica doctrina, ut omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit; et ut reddantur omnibus omnia; cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal (Rom. XIII, i, 7); et caetera quæ salvo Dei nostri cultu, constitutionis humanae principibus reddimus; quando ct ipse Dominus, ut nobis hujus sanæ doctrinae præberet exemplum, pro capite hominis quo erat indutus, tributum solvere non dedignatus est (Matth. XVII, 26). Jubentur autem etiam servi christiani et boni fideles dormis suis temporalibus æquanimiter fideliterque servire (Ephes. vi, 5): quos judicaturi sunt, si usque in finem iniquos invenerint; aut cnm quibus:.qualiter regnaturi sunt, si et illi ad vcrum Deum conversi fuerint. Omnibus tamen præcipitur servire humanis potestatibus atque terrenis, quousque post tempus præfinitum, quod significant septuaginta anni, ab istius sæculi confusione tanquam de captivitate Babyloniæ, sicut Jerusalem liberetur Ecclesia. Ex cujus captivitatis occasione ipsi etiam terreni reges desertis idolis, pro quibus persequebantur Christianos, unum vernm Deum et Christum Dominum cognoverunt et colunt, pro quibus apostolus Paulus jubet orari, etiam cin persequerentur Ecclesiam. Sic enim dicit: Obsecro itaque primum fieri deprecationes, adorationes I, interpellationes, graliarum actiones, pro regibus, pro omnibus hominibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut securam et tranquillam vitam agamus cum omni pietete et charitate a (I Tim. II, 1, 2). Itaque per ipsos data pax est Ecclesiæ, quamvis temporalis, tranquillitis temporalis 4 ad ædificandas spiritualiter domos et plantandos hortos et vineas. Nam ct ecce te modo per istum sermuncm ædificamus atque pluitamus. Et hoc fit per totum orbem terrarum cum pace regum christianorum, sicut idem dicit apostolus: Dei agricultura, Dei œdificatio estis (I Cor.","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 55.18-38","label":"55.18 to 55.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/55.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/55.18"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 55.60","label":"55.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/55.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/55.60"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}