{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 6.1-12","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 6.1-12","ref":"6.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":285,"text":"In omnibus sanc non tantum nos oportet intueri præcepti finem, quod est cbaritas de corde puro et conscientia bona et fide uon ficta (I Tim. I, 5), quo ea quæ loquimur cuncta referamus; sed eliam illius quem loquendo instruimus, ad id movendus atque iiluc dirigendus aspectus est. Necque enim ob aliud ante adventum Domini scripta sunt omnia quæ in sanctis Scripturis legimus, nisi ut illius commendaretur adventus, et futura præsignaretur Ecclesia, id est, populus Dei per omnes gentes, quod est corpus ejus; adjunctis atque annumeratis omnibus sanctis, qui etiam ante adventum ejus in boc s:rculo vixeruul, ita eum credentes venturum esse, sicut nos vcnisse. Sicut cnim Jacob manum prius, dum nasceretur, emisit ex utero, qua eliam pedem prænascentis fratris tenebat, deinde utique secutum est caput, tum demum necessario membra cætera (Gen. xxv, 25); sed tamen caput non tantum ea membra quæ secuta sunt, sed etiam ipsam manum quæ in nascendo præcessit, dignitate ac potestate præcedit; et quamvis non tempore apparendi, tamen naturæ ordine prius est: ita et Dominus Jesus Christus ctsi antequam appareret in carne, et quodam modo ex utero secreti sui ad hominum oculus Mediator Dci et hominum homo procederet, qui est super omnes Deus benedictus in sæcula (Rom. ix, 5), præmisit in sanctis Patriarchis et Prophetis quamdam partem corporis sui, qua velut manu se nasciturum esse prænuntians, etiam populum præcedentem superbe, vinculis Legis tanquam digitis quinque supplantavit1 (quia et per quinque temporum articulos prænuntiari venturus prophetarique non destitit; et huic rei consonans per quem Lex data est, quinque libros conscripsit: et superbi carnaliter sentientes, et suam justitiam volentes constituere [Rom. x, 5], non aperta manu Christi repleti sunt benedictione, sed constricta atque conclusa retenti sunt: itaque illis obligati sunt pedes, et ceciderunt;","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 4.18-36","label":"4.18 to 4.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/4.18"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 6.13-38","label":"6.13 to 6.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}