{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 6.13-38","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 6.13-38","ref":"6.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":290,"text":"nos autem surreximus et erecti sumus [Psal xix, 9]): quamvis ergo, ut dixi, præmiserit Dominus Christus quamdam partem corporis sui in sanctis, qui enim nascendi tempore prxierunt; tamen ipse est caput corporis Ecclesiæ (Coloaa. i, 18); illique omnes eidem corpori cujus ille caput es!. cohxserunt, credendo in cum quem prænuntiabant. Non enim præcurrendo divulsi sunt, sed adjuncti potius obsequendo. Nam etsi manus a capite præmitti potest, connexio tamen cjus sub capite cst. Quapropter omnia quæ ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt (Hom. xv, 4), ct figura nostræ fuerunt, et in figura contingebant in eis1 I; scripta sunt autem propter nos, in quos finis sæculorum obvenit (I Cor. x, 11). CAPUT IV.— 7. Præcipua causa adventus Christi, charitatis commendatio. Ad dilectionem referenda esse quæ de Christo ex Scripturis narrantur in catechismo. Quæ autem major causa est adventus Domini, nisi ut ostenderet Deus dilectionem suam in nobis, commendans eam vehementer i quia cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est (Rom. v, 6-9). Iloc autem ideo, quia finis præcepti et plenitudo legis, charitas est (I Tim. I, 5, et Rom. XIII, 10): ut ut nos invicem diligamus, et quemadmodum ille pro nobis animam suam posuit, sic et nos pro fratribus animam ponamus (I Joan. III, 16); et ipsum Dcum, quoniam prior dilexit nos (Id. IV, 10), et Filio suo unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit cum (Rom. vin, 32), si amare pigebat, saltem nunc redamare non pigeat'. Nulla est enim major ad amorcm invitatio, quam prævenire amando; et nimis durus est animus qui dilectionem si nolebat impendere, nolit rependere. Quod si in ipsis flagitiosis et sordidis amoribus videmus, nihil aliud eos agere qui amari vicissirn volunt, nisi ut documentis quibus valent aperiant et ostendant quantum ament;","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 6.1-12","label":"6.1 to 6.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.1"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 6.39-50","label":"6.39 to 6.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/6.39"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}