{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 8.20-33","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 8.20-33","ref":"8.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":312,"text":"Rarissime quippe accidit, imo vero nunquam, ut quisquam veniat volens fieri christianus, qui non sit aliquo Dci timore perculsus. Si enim aliquod commodum exspectando ab hominibus, quibus se aliter placiturum non putat, aut aliquod ab hominibus incommodum devitando, quorum offensionem aut inimicitias reformidat, vult fieri christianus; non fieri vult potius qunm fingere. Fides enim non res est salutantis corporis, sed credentis animi. Scd plane sæpe adest misericordia Dei pcr ministerium catechizantis, ut sermone commotus jam fleri velit quod decreverat fingere: quod cum velle cœperit, tunc cum venisse dcputcmus. Et occultum quidem nobis est quando veniat animo, quem jain corpore præsentem videmus: sed tamen sic cnm co debemus agere, ut fiat in illo hæc voluntas, etiamsi non est. Nihil enim dcperit, quando si cst, utique tali nostra actione firmatur, quamvis quo tempore. vcl qua hora cæperit, ignoremus. Utile est sane ut praemoncamur antea, si fieri potest, ab iis qui eum norunt, in quo statu animi sit, vel quibus causis commotus ad suscipicndam religionem venerit. Quod si defuerit alius a quo id noverimus, etiam ipse interrogandus est, ut ex eo quod responderit ducamns sermonis exordium. Sed si ficto pectore accessit, humana commoda cupicns, vel incommoda fugiens, utique mentiturus est: tamen es eo ipso quod mentitur, capiendum est principium; non ut refellatur ejus mendacium, quasi tibi certum sit, sed ut si dixerit eo proposito se venisse quod vere approbandum est, sive ille verum sive falsum dicai, tale tamen propositum quali se vcnisse respondit, approbantes atque laudantes, faciamus cum delectari esse se talem, qualem videri cupit. Si autem aliud dixerit, quam oportet esse in animo ejus qui christiana fide imbuendus cst; blandius et lenius reprchendendo tanquam rudem et ignarum, et christianæ doctrinæ finem vcrissimum demonstrando atqne laudando breviter et graviter, ne aut tempera futuræ narrationis occupes, aut cam non prius collocato animo audeas imponere, facias eum velle quod ant per errorem aut per simulationem nondum volebat.","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 8.1-19","label":"8.1 to 8.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.1"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 8.34-50","label":"8.34 to 8.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.34"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}