{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Catechizandis Rudibus 8.95-113","citation":"Augustine, De Catechizandis Rudibus 8.95-113","ref":"8.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.95.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Catechizandis Rudibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa002"},"verse":false,"words":293,"text":"et cordi casto linguam exercitatam nec conferre audeantv quam etiam præferre consueverant. Maxime autem isti docendi sunt Scripturas audire divinas, nc sordeat cis solidum eloquium, quia uon est inflatum; neque arbitrentur carnalibus integumentis involuta atque operta dicta vel facta hominum, quæ iniliis libris leguntur, non evolvenda atque aperienda ut intelligantur, sed sic accipienda ut litteræ sonant; deque ipsa utilitate secreti, unde etiam mysteria vocantur, quid valeant aenigmatum latebræ ad amorem veritatis acuendum, decutiendumque fastidii torporem, ipsa experientia probandum est talibus, cum aliquid eis quod in promptu positum non ita movebat, enodatione allegoriæ alicujus eruitur. Ilis enim maxime utile cst nosse, ita esse præponendas verbis sententias, ut præponituranimus corpori. Ex quo fit ut ita malle debeant veriores quam disertiores audire sermones, sicut malle debeut prudentiores, quant formosiores habere amicos. Noverint etiam non esse vocem ad aures Dei, nisi animi affectum: ita enim non irridebunt, si aliquos antistites et ministres Ecclesiæ forte animadverterint, vel cum barbarismis et solœcismis Dcum invocare, vel cadem verba quæ pronuntiant non intelligere, perturbateque distinguere. Non quia ista minime corrigenda sunt, ut populus ad id quod plane intelligit, dicat Amen; sed tamen pie toleranda sunt ab eis qui didicerint, ut sono in foro, sic volo in Ecclesia benedici. Itaque forensis illa nonnum. quam forte bona dictio, nunquam tamen Ienedictio dici potest. De Sacramento autem quod accepturi suni, sufficit prudentioribus audirc quid res illa significet: cum tardioribus autem aliquanto pluribus verbis et similitudinibus agendum est, ne conteninant quod vident. CAPUT X. — 14. Jam de hilaritate comparanda. Causæ sex lædium afferentes catechizanti. Remedium contra primam causam tædii. Hic tu fortasse exemplum aliquod sermonis desideras, ut ipso tibi opere ostendam quomodo facienda sint ista quæ monni. Quod quidem faciam, quantum Domino adjuvante potuero: sed prius de iila hilaritate comparanda, quod pollicitus sum, dicere dehco.","prev":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 8.80-94","label":"8.80 to 8.94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.80"},"next":{"citation":"De Catechizandis Rudibus 8.114-124","label":"8.114 to 8.124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-catechizandis-rudibus-2/8.114"},"credit":{"text":"Augustine, De Catechizandis Rudibus, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa002/stoa0040.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}