{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 16.26-50","citation":"Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 16.26-50","ref":"16.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035c"},"verse":false,"words":296,"text":"Quærite autem primum regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur vobis ( Matth. VI, SI. 35). quam beata, o quam secura, o quam ampleclenda sententia 1 Nullus in hae vita ita securus est, ut ille qui nihil praeter Christum appetit possidere. Cuncta quæ sum necessaria, sub hac sponsione probatur habere: sicut Paulus ditissimus pauper dieebat, Tantfuam nihil habentes, et omnia possidentes (11 Cor. vi, 10): omnia, non utique supeiflua, sed tantum nccessaria, ipso confirmante. ac dicente, Habentes victum et vestitum, his contenti simus (1 Tim. VI, 8). Dicis forte, Ideo a sanctis religiosisque viris plura habenda sunt, ut melius ab ipsis quam a popularibus erogentur Christi pauperibus. Et ego consentio; sed prælatis, non autem subjectis. Quos maxime illud mulieris Lot exemplum dcterret, quæ dum post tergum a Sadomis exiens respexit, in statuam salis conversa spiritum efflavit (Gen. xix, 26). Unde et Christus tate quid præcavendum denuntiat dicens, Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno cælorum (Luc. ix, 62). Iliuc Petrus ait: Melius erut illis non cognoscere viam justitiæ, quam post cognitionem retrorsum converti ab eo quod traditum eat illis sancto mandato. Contingit enim eis illud veri proverbii, Canis reversus ad vomitum suum; et, sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 21 et 2!). Qui nimirum avaritiæ morbus nunquam melius compescitur, nisi cum dies mortis sine oblivione meditatur, cum qualis post modicum in sepulcro futurus sit homo, considerat. Huc cerle fixum manebat in illius memoria, qui dicebat, Homo putredo, et filius hominis, vermis (Job xxv, 6). Hoc ab illius mente non recesserat, qui dicebat, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis (Eccli. VII, 40). Quid tunc, rogo, quid tunc divitiæ conservatae proderunt? Audi quid 1: Nudus egressus sum de utero matris meæ, nudus revertar illuc.","prev":{"citation":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 16.1-25","label":"16.1 to 16.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.1"},"next":{"citation":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 16.51-53","label":"16.51 to 16.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.51"},"credit":{"text":"Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}