{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 17","citation":"Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/17.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035c"},"verse":false,"words":267,"text":"CAPUT XVII. Adversus obdurationem Obduratio dicit, Si ea quae possides egentibus tribuis; unde subjectos absque pecunia II nutris? Sed misericordia respondet, Si Apostoli modum in hac parte tenueris, utraque perficere valebis. Hinc enim idem ipse ad Corinthios ait: Si voluntas pronipla est, ex hoc quod habet accepta est, non secundum quod non habet: non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate: in præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas: sicut scriptum est, Qui multum habuit, non abundavit, et qui modicum, non minoravit (II Cor. VIII, 12-15; Exod. xvi, 18). Hinc quidam justus prolem dilectam admonet dicens, Si multum libi fuerit, abundanter tribue;si autem exiguum, et hoc ipsum libenter impertire (Tob. IV, 9). Hinc quoque incarnata Veritas dicit, Verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41). Audite, obdurata præcordia: JudicuM sine misericordia ei, qui nou fecit misericordiam (Jacobi II. 13). Quo contra per prophetam Dominus admonet dicens, Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam: cum videris nudum, operi cum, et carnem tuam ne despexeris (Isai. LVIII, 7). Memento quid purpurato divin contigerit, qui nou ideo damnatus est, quod aliena tulerit, sed quod egenti pauperi sua non tribuerit: et in inferno positus ad petenda miniina pervenerit, qui hic parva negavit (Luc. XVI, 20 24); quid etiam ad sinistram positis judex cœli dicturus sit: Ite, inquit, in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus: esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; et celera quæ ibi terribiliter enumerantur (Matth. xxv, 41-43).","prev":{"citation":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 16.51-53","label":"16.51 to 16.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/16.51"},"next":{"citation":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/18"},"credit":{"text":"Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}