{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 19","citation":"Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa035c"},"verse":false,"words":124,"text":"CAPUT XIX. Sequitur de eodem argumento,.Fallacia atque mendacium et ipsa unum dicunt: tallacia autem fit ingenio, mendacium vero simplici verbo. Fallacia igitur dicit, ut ex multis unum proferamus, cum in non dando aliquem illudere quærit, Quid in petendo moras innectis' Non-habeo quod tibi tribuere possim: celans utique in corde qui I habet. vel quod sibi conservet, vel quod aliis si voluntas inest tribuat. Mendacium dicit,Omnino quod postulas non habeo: scilicet, non artificioso ingenio, sicut fallacia, sed simplici negationis verbo frustrans poscentem. Sed veritas ad utraque respondet, Nec.artificioso ingenio, nec simplici verbo oportet decipere quemquam: quia quolibet modo mentiatur,0s quod mentitur, occidit animam (Sap. i, 11). Et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ignis ardentis sulphure (Apoc. xxi, 8).","prev":{"citation":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/18"},"next":{"citation":"De Conflictu Vitiorum et Virtutum 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conflictu-vitiorum-et-virtutum/20"},"credit":{"text":"Augustine, De Conflictu Vitiorum et Virtutum, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa035c/stoa0040.stoa035c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}