{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Conjugiis Adulterinis 1.22","citation":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis 1.22","ref":"1.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Conjugiis Adulterinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036"},"verse":false,"words":204,"text":"Verum tamen aliud est domini iubentis imperium, aliud conserui secundum misericordiam caritatis, quae illi est a domino inspirata atque donata, fidele consilium. ibi aliud facere non licet, hic autem licet, ita sane, ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim uero non expediat. expedit tunc, quando non solum per iustitiam, quae coram domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc inpedimentum salutis infertur: uelut, cum dat consilium non nubendi apostolus uirginibus, unde praeceptum domini se non habere testatur, licet aliud facere, id est nubere et minus quam continentiae, bonum tamen tenere nuptiarum. ipsumque licitum etiam expedit, quoniam in uetita et inlicita ruituram carnis infirmitatem sic excepit honestate nubendi, ut neminem inpediat ad salutem, quamuis magis expediret magisque honestum esset, si uirgo consilium, quo praeceptum eam non conpellit, arriperet. tunc autem non expedit id quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert inpedimentum salutis. sicut est, unde iam diu loquimur, discessio coniugis fidelis ab infideli, quam non prohibet dominus praecepto legis, quia coram illo iniusta non est, sed prohibet apostolus consilio caritatis, quia infidelibus affert inpedimentum salutis: non solum quia perniciosissime scandalizantur offensi, uerum etiam quia in alia coniugia cum ceciderint uiuentibus eis, a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficillime resoluuntur.","prev":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 1.21","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.21"},"next":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 1.23","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.23"},"credit":{"text":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa036/stoa0040.stoa036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}