{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Conjugiis Adulterinis 1.27","citation":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis 1.27","ref":"1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Conjugiis Adulterinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036"},"verse":false,"words":225,"text":"Teneatur hic ergo primitus ac maxime, ne committantur inlicita. ubi autem aliquid ita licitum est, ut aliud facere non sit inlicitum, fiat quod expedit [uel quod magis expedit]. illa igitur, quae dominus ita dicit ut dominus, id est non monentis consilio, sed dominantis imperio, non facere non licet et ideo nec expedit. dominus itaque praecepit mulierem a uiro non discedere; quodsi discesserit — ea utique causa, qua discedere licitum est — manere innuptam aut uiro suo reconciliari; mulier enim sub uiro uiuo marito iuncta est legi; et uiuente uiro uocabitur adultera, si fuerit cum alio uiro, quoniam mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit. unde si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur, et qui dimissam a uiro duxerit, moechatur. ideoque ex eodem praecepto domini et uir uxorem ne dimittat, quoniam qui dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis, facit eam moechari. sed si propter hanc causam dimiserit, etiam ipse sic maneat; omnis enim qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. Haec constituta domini sine ulla retractatione seruanda sunt. habet enim haec iustitia, quae coram illo est, siue probent siue inprobent homines. et ideo dici non oportet propter offensiones hominum, aut ne inpediantur homines ab ea salute, quae in Christo est, non esse seruanda. quis enim christianus audeat dicere: ne homines offendam aut ut homines Christo adquiram, faciam moechari uxorem meam, ut ego ipse moechus fiam?","prev":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 1.26","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.26"},"next":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 1.28","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.28"},"credit":{"text":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa036/stoa0040.stoa036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}