{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Conjugiis Adulterinis 1.28","citation":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis 1.28","ref":"1.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.28.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Conjugiis Adulterinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036"},"verse":false,"words":209,"text":"Potest enim fieri, ut, cum adulteram uxorem quisque dimiserit christianus, ita temptetur, ut aliqua femina, quae nondum credidit, cupiens in eius nuptias conuenire, promittat se futuram esse christianam, non fallaciter, sed si ei nupserit hoc omnino factura. huic itaque iam conubium recusanti poterit suggerere ille temptator: dominus dixit: quicumque dimiserit uxorem suam praeter causam fornicationis et aliam duxerit, moechatur; tu autem, qui dimisisti propter causam fornicationis uxorem, si aliam duxeris, non moechaberis. huic talia suggerenti erudito corde respondeat moechari quidem illum grauius, qui praeter causam fornicationis uxore dimissa alteram duxerit, sed etiam illum, qui uxore fornicante dimissa sibi aliam copulauit, non ideo non moechari, quia moechantem relinquit: sicut moechatur qui eam, quae praeter causam fornicationis dimittitur, duxerit; nec ideo non moechatur, qui eam ducit, quam dimissam praeter causam fornicationis inuenerit. et propterea quod subobscure apud Matthaeum positum est, quoniam totum a parte significatum est, expositum esse apud alios, qui totum generaliter expresserunt, sicut legitur apud Marcum: quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit, et apud Lucam: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. non enim alios dixerunt moechari, alios non moechari, qui dimissis uxoribus suis duxerint alteras, sed: quicumque dimiserit, omnem prorsus, qui dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, moechari eum sine ulla exceptione dixerunt.","prev":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 1.27","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.27"},"next":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 1.29","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.29"},"credit":{"text":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa036/stoa0040.stoa036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}