{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Conjugiis Adulterinis 1.31","citation":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis 1.31","ref":"1.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Conjugiis Adulterinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036"},"verse":false,"words":305,"text":"Nihil ergo expedit, quod inlicitum est, et nihil, quod prohibet dominus, licitum est. Quae autem nullo domini constringente praecepto in potestate dimissa sunt, in his audiatur apostolus in spiritu sancto monens et consulens, ut uel meliora capiantur uel ea, quae non expediunt, caueantur. ibi audiatur dicens: praeceptum domini non habeo, consilium autem do, et: ego dico, non dominus. ibi si meliora elegerit, qui audit: solutus est ab uxore, non quaerat uxorem, quia et si acceperit uxorem, non peccat, ibi uirgo non nubat. qui enim non dat nuptum, melius facit; et qui dat nuptum, bene facit. ibi beatior sit mulier sic permanendo, quae mortuo uiro suo in potestate habet, cui uult nubere, tantum in domino. quod duobus modis accipi potest: aut christiana permanens aut christiano nubens. non enim tempore reuelati testamenti noui in euangelio uel ullis apostolicis litteris sine ambiguitate declaratum esse recolo, utrum dominus prohibuerit fideles infidelibus iungi, quamuis beatissimus Cyprianus inde non dubitet nec in leuibus peccatis constituat, iungere cum infidelibus uinculum matrimonii, atque id esse dicat prostituere gentilibus membra Christi. sed quia de his, qui iam coniuncti sunt, alia quaestio est, audiatur et hic apostolus dicens: s i quis frater habet uxorem infidelem et haec consentit sentit habitare cum illo, non dimittat illam; et qua mulier habet uirum infidelem et hic consentit habitare cum illa, non dimittat uirum, et sic audiatur, ut, quamuis fieri licitum sit, quia hoc non dicit dominus, non tamen fiat, quia non expedit. non enim omnia expedire, quae licita sunt, apertissime docet apostolus, sicut supra iam ostendimus. propter quodlibet tamen fornicationis genus, siue carnis siue spiritus, ubi et infidelitas intellegitur, et dimisso uiro non licet alteri nubere et dimissa uxore non licet alteram ducere, quoniam dominus nulla exceptione facta dicit: si uxor dimiserit uirum suum et alii nupserit, moechatur, et: omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur.","prev":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 1.30","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.30"},"next":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 1.32","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/1.32"},"credit":{"text":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa036/stoa0040.stoa036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}