{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Conjugiis Adulterinis 2.13","citation":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis 2.13","ref":"2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Conjugiis Adulterinis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa036"},"verse":false,"words":272,"text":"Non est igitur, ad quod exhortemur eos qui reconciliari timent coniugibus adulteris paenitendo sanatis nisi ad custodiendam continentiam, quoniam mulier alligata, quamdiu siue moechus siue castus uir eius uiuit, moechatur, si alteri nupserit, et uir alligatus, quamdiu siue moecha . siue casta uxor eius uiuit, moechatur, si alteram duxerit. haec namque alligatio quandoquidem non soluitur, etiamsi per repudium coniux a casto coniuge separetur, multo minus soluitur, si non separata moechetur. ac per hoc non eam soluit nisi mors coniugis non in adulterium corruentis, sed de corpore exeuntis. quapropter si recesserit mulier ab adultero uiro et ei reconciliari non uult, maneat innupta; et si dimiserit uir adulteram mulierem et eam non uult recipere nec post paenitentiam, custodiat continentiam, etsi non ex uoluntate eligendi potioris boni, certe ex necessitate uitandi perniciosi mali. ad hoc exhortarer, etiamsi uxor esset in languore insanabili atque diuturno, etiamsi alicubi esset corpore separata, quo maritus non posset accedere; postremo ad hoc exhortarer, etiamsi mulier uolens uiuere continenter, quamuis contra disciplinam, quia non ex consensu, tamen pudicum pudica dimitteret. puto enim christianum neminem reluctari adulterum esse, qui uel diu languente uel diu absente uel continenter uiuere cupiente sua uxore alteri commixtus est feminae. sic ergo et dimissa adultera adulter est cum altera, quoniam non ille aut ille, sed omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur. quapropter si a coniugali uinculo inmunis minus adpetitur uita sanctorum, exhorreatur poena moechorum et timore saltem frenetur concupiscentia, si amore non eligitur continentia. si enim, ubi est timor, operetur labor, ubi erat labor, erit et amor. non enim confidendum est de nostris uiribus; sed oratio adiungenda conatibus, ut inpleat bonis, qui deterret a malis.","prev":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 2.12","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.12"},"next":{"citation":"De Conjugiis Adulterinis 2.14","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-conjugiis-adulterinis/2.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Conjugiis Adulterinis, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa036/stoa0040.stoa036.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}