{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.13","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.13","ref":"1.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.13.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":232,"text":"Deinde dicant, unde saltem quod sapientissimus fuerit nosse uel audire potuerunt. si fama disseminante, certiorne de illo nuntia fama est quam discipuli eius, quibus eum praedicantibus ipsa per totum mundum fama fraglauit? postremo famam praeferant famae et ei famae de illo credant, quae maior est. ea quippe fama, quae de catholica ecclesia, quam stupent toto orbe diffusam, mirabili claritate dispergitur, tenues istorum rumores inconparabiliter uincit; ea porro fama tam magna, tam celebris, ut eam timendo isti trepidas et tepidas contradictiunculas in sinu suo rodant iam plus metuentes audiri quam uolentes credi, filium dei unigenitum et deum praedicat Christum, per quem facta sunt omnia. si ergo famam eligunt testem, cur non hanc eligunt, quae tanta claritate praefulget? si scripturam, cur non euangelicam, quae tanta auctoritate praepollet? nos certe haec de dis eorum credimus quae habet et scriptura eorum antiquior et fama celebrior. quae si adoranda sunt, cur ea rident in theatris? si autem ridenda sunt, plus ridendum est, cum adorantur in templis. restat, ut ipsi uelint testes esse de Christo, qui sibi auferunt meritum sciendi quid loquantur loquendo quod nesciunt, aut si aliquos . libros habere se dicunt, quos eum scripsisse adserant, prodant eos nobis. profecto enim utilissimi et saluberrimi sunt, quos, ut ipsi fatentur, uir sapientissimus scripsit. si autem timent eos proferre, utique mali sunt; porro si mali sunt, non eos sapientissimus scripsit; sapientissimum autem Christum fatentur: non ergo Christus tale aliquid scripsit.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.12","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.12"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.14","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.14"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}