{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.26","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.26","ref":"1.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":243,"text":"Postremo quod nolunt de illo sentiant. numquid Romani etiam malos deos colendos non putant, qui Pallori et Febri fana fecerunt? qui et agathus demonas inuitandos et cacus demonas placandos monent? quodlibet ergo de illo existiment, cur eum solum sibi nec aduocandum nec propitiandum esse duxerunt? quis est deus iste uel ita ignotus, ut in tam multis dis solus adhuc non inueniatur, uel ita notus, ut a tam multis hominibus iam solus colatur? nihil ergo restat, ut dicant, cur huius dei sacra recipere noluerint, nisi quia solum se coli uoluerit, illos autem deos gentium, quos isti iam colebant, coli prohibuerit. sed hoc ipsum magis ab eis requirendum est, quemnam uel qualem putent. esse istum deum, qui noluerit coli deos alios, quibus isti templa et simulacra fecerunt, tantumque potuerit, ut plus ualeret eius uoluntas ad eorum simulacra euertenda quam illorum ad eius sacra non recipienda. certe sententia illius eorum philosophi proditur, quem sapientissimum omnium hominum etiam oraculo fuisse firmarunt. Socratis enim sententia est unumquemque deum sic coli oportere, quomodo se ipse colendum esse praeceperit. proinde istis summa necessitas facta est non colendi deum Hebraeorum, quia, si alio modo eum colere uellent quam se . colendum ipse dixisset, non utique illum colerent, sed quod ipsi finxissent. si autem illo modo uellent quo ipse diceret, alios sibi colendos non esse cernebant quos ipse coli prohibebat. ac per hoc respuerunt unius ueri dei cultum, ne multos falsos offenderent, magis arbitrantes sibi obfuturam fuisse istorum iracundiam quam illius beniuolentiam profuturam.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.25","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.25"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.27","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.27"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}