{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.27","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.27","ref":"1.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":245,"text":"Sed fuerit ista uana necessitas et ridenda timiditas: nunc quaerimus, quid de isto deo sentiant homines, quibus placet omnes deos colendos esse. si enim iste colendus non est, quomodo coluntur omnes, cum iste non colitur? si autem colendus est, non omnes colendi sunt, quia, nisi solus colatur, iste non colitur. an forte dicturi sunt istum non esse deum, cum illos deos dicant, qui, sicut nos credimus, nihil possunt nisi quod illius iudicio permittuntur, non ut alicui prosint, sed ut nec laedere ualeant nisi eos, quos ita laedendos esse ille iudicat, qui omnia potest? sicut autem ipsi coguntur fateri, minora certe quam ille potuerunt. si enim di sunt, quorum uates consulti ab hominibus ut non dicam fefellerunt, proxima tamen priuatis negotiis responderunt, quomodo non est deus, cuius uates non solum ea, quae ad tempus consulebantur, congrue responderunt, uerum etiam unde non consulebantur de uniuerso genere humano adque omnibus gentibus ea tanto ante. praedixerunt, quae nunc et legimus et uidemus? si deum dicunt, quo impleta Sibylla fata cecinit Romanorum, quomodo non est deus, qui et Romanos et omnes nationes in se unum deum per Christi euangelium credituras et omnia patrum suorum simulacra euersuras, sicut praenuntiauit, exhibuit? postremo, si illos deos dicunt, qui numquam ausi sunt per uates suos contra istum deum aliquid dicere, quomodo non est deus, qui per uates suos istorum simulacra non solum euerti iussit, uerum etiam in omnibus gentibus euersuiri praedixit ab eis qui illis desertis se unum deum colere iuberentur et iussi famularentur?","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.26","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.26"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.28","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.28"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}