{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.39","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.39","ref":"1.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":277,"text":". Istos autem iam paucos deorum multorum falsorumque cultores quia non miretur nolle obtemperare illi, de quo cum ab eis quaeritur quisnam deus sit, quodlibet opinando respondeant, deum tamen esse negare non audent, quia si negent, operibus eius et praedictis adque conpletis facillime conuincuntur? neque enim ea dico, quae liberum sibi putant esse non credere, quia ipse in principio fecit caelum et terram et omnia quae in eis sunt, neque illa nimis antiqua, quod Enoch transtulit; quod impios diluuio deleuit, quod Noe iustum domumque eius per lignum inde liberauit ab Abraham in hominibus facta eius exordior. huic enim facta est per angelicum oraculum manifesta promissio, quam nunc uidemus impleri. huic quippe dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes, ex cuius semine populus Israhel, unde uirgo Maria, quae peperit Christum, in quo benedici omnes gentes audeant iam negare, si possunt. haec promissio facta est etiam ad Isaac filium Abrahae, haec et ad Iacob nepotem Abrahae, qui etiam Israhel appellatus est, ex quo uniuersus populus et propagatus et nominatus est, uthuius populi deus appellaretur deus Israhel, non quod ipse non sit deus omnium gentium siue nescientium siue iam scientium, sed quia in isto populo uoluit manifestius apparere uirtutem promissorum suorum. ille enim populus primo in Aegypto multiplicatus et de illa seruitute per Moysen in multis signis portentisque liberatus debellatis plurimis gentibus terram etiam promissionis accepit, in qua regnauit per reges suos de tribu Iuda exortos. qui ludas unus fuit ex duodecim filiis Israhel nepotis Abrahae. adque inde Iudaei cognominati multa ipso deo adiuuante fecerunt, multa pro peccatis suis ipso flagellante perpessi sunt, donec ueniret semen, cui promissum est, in quo benedicerentur omnes gentes et patrum suorum simulacra sponte confringerent.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.38","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.38"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.40","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.40"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}