{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.45","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.45","ref":"1.45","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.45","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.45.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":276,"text":"Quid dicunt de isto deo sabaoth, quod interpretatur 'deus uirtutum) uel 'exercituum', quia illi seruiunt uirtutes et exercitus angelorum? quid dicunt de isto deo Israhel, quia deus est illius populi, de quo uenit semen, in quo benedicerentur omnes gentes? cur solum non colunt, qui omnes deos colendos esse contendunt? cur ei non credunt, qui alios deos falsos et ostendit et euertit? audiui quendam eorum dicere se legisse aput nescio quem philosophum, quod ex his quae Iudaei in suis sacramentis agerent intellexisset, quem deum colerent: praepositum, inquit, istorum elementorum, quibus iste uisibilis et corporeus mundus extructus est, cum scripturis sanctis prophetarum eius aperte ostendatur illum deum colendum praeceptum esse populo Israhel, qui fecit caelum et terram et a quo est omnis uera sapientia. sed quid opus est hinc diutius disputare, cum ad id quod ago sufficiat quod illi qualibet praesumtione opinantur de illo deo, quem deum esse negare non possunt? si enim praepositus est elementorum, quibus mundus iste consistit, cur non potius solus ipse colitur quam Neptunus, qui solius maris praepositus est, quam denique Siluanus, qui solorum agrorum adque siluarum, quam Sol, qui solius diei uel etiam uniuersi caelestis caloris, quam Luna, quae solius noctis uel etiam humoris potestate praefulget, quam Iuno, quae solum aerem tenere perhibetur ? certe enim isti partium praepositi, quicumque sunt, necesse est, ut sub illo sint qui omnium elementorum et uniuersae huius molis praeposituram gerit. at iste illos omnes coli prohibet. cur ergo isti contra praeceptum maioris illorum non solum eos colere uolunt, sed propter istos illum nolunt? adhuc non inueniunt, quid de isto deo Israhel constanter liquidoque pronuntient, nec umquam inuenient, donec eum inueniant deum solum uerum, a quo creata sunt omnia.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.44","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.44"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.46","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.46"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}