{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.46","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.46","ref":"1.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.46.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":305,"text":"Proinde quidam Lucanus magnus eorum in carmine declamator, credo et ipse diu quaerens siue per suas cogitationes siue per suorum libros, quisnam esset Iudaeorum deus, et, quia non pie quaerebat, non inueniens, maluit tamen incertum deum, quem non inueniebat, quam nullum deum dicere, cuius tam magna documenta sentiebat. ait enim: et dedita sacris incerti Iudaea dei. et nondum deus iste sanctus et uerus deus Israhel, nondum per Christi nomen tanta in omnibus gentibus fecerat, quanta usque in hodiernum diem post Lucani tempora consecuta sunt. nunc uero quis tam durus non flectatur? quis tam torpidus non ignescat, cum impletur quod scriptum est, quia non est qui se abscondat a calore eius? quando iam clarissima luce manifestantur quae in eodem psalmo, unde uersiculum istum commemoraui, tanto ante praedicta sunt? caelorum enim nomine apostoli Christi significati sunt, quod in eis deus praesideret, ut euangelium nuntiarent. iam ergo caeli enarrauerunt gloriam dei, et opera manuum eius adnuntiauit firmamentum. dies diei eructuauit uerbum, et nox nocti adnuntiauit scientiam. iam non sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum. iam in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. iam in sole, hoc est in manifestatione, posuit tabernaculum suum, quod est ecclesia ipsius, quia, ut hoc faceret, ipse, sicut ibi sequitur, tamquam sponsus processit de thalamo suo, id est: coniugatum uerbum carni humanae processit de utero uirginali, iam exultauit ut gigans et cucurrit uiam, iam a summo caeli facta est egressio eius et recursus eius usque ad summum caeli. et ideo rectissime sequitur uersus, quem paulo ante commemoraui: et non est qui se abscondat a calore eius. et adhuc isti fragiles contradictiunculas garrientes eligunt isto igne sicut stipula in cinerem uerti quam sicut aurum a sorde purgari, cum et deorum falsorum iam fallacia monumenta frustrata sint et illius incerti dei ueracia promissa certa iam facta sint!","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.45","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.45"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.47.1-12","label":"1.47.1 to 1.47.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.47.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}