{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.49","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.49","ref":"1.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.49.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":231,"text":"Quid ergo ad haec dicunt peruersi laudatores Christi et Christianorum obtrectatores? numquid, ut ista per prophetas tanto ante praedicerentur, Christus magicis artibus fecit aut discipuli eius ista finxerunt? numquid, ut delectetur ecclesia diffusa per gentes quondam sterilis, nunc in pluribus filiis quam illa synagoga, quae legem siue regem tamquam uirum acceperat, numquid, ut sic dilatet locum tabernaculi sui omnes nationes et linguas occupans, ut longius, quam Romani imperii iura tenduntur, usque in Persas et Indos aliasque barbaras gentes funiculos porrigat, ut in dextram per ueros Christianos et in sinistram per fictos Christianos in tam multis populis nomen eius extendatur, ut semen eius herodite gentes, ut ciuitates, quae a uero dei cultu et a uera religione desertae fuerant, iam nunc inhabitet, ut non timuerit hominum minas et furias, quando in sanguine martyrum tamquam honore purpureo uestiebatur, ut praeualeret tam multis tamque uehementibus et potentibus persecutoribus suis, ut non erubesceret quod detestabilis fuerit, quando magnum erat crimen fieri uel esse Christianum, ut confusionem in perpetuum obliuiscatur, quia, ubi abundauerat peccatum, superabundauit gratia, ut ignominiae uiduitatis suae memor non sit, quia paululum derelicta et obprobriis obiecta tam eminenti gloria reflorescit? numquid postremo, ut dominus, qui fecit eam et a dominatu diaboli et demonum eruit eam, ipse deus Israhel uniuersae terrae iam uocetur, discipuli Christi finxerunt, quod prophetae, quorum libri nunc in manibus inimicorum Christi habentur, tam longe ante quam Christus filius hominis fieret praedixerunt?-","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.48","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.48"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.50","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.50"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}