{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.5","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.5","ref":"1.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.5.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":182,"text":"Dominus enim Iesus Christus, unus uerus rex et unus ueras sacerdos, illud ad regendos nos, illud ad expiandos, has duas personas aput patres singillatim commendatas suam figuram egisse declarauit siue titulo illo, qui cruci eius superfixus erat, rex Iudaeorum, unde arcano instinctu Pilatus respondit: quod scripsi scripsi, praedictum quippe erat in psalmis: ne corrumpas tituli inscriptionem, siue, quod ad personam sacerdotis adtinet, in eo quod nos offerre adque accipere docuit, unde prophetiam de se praemisit dicentem: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. multisque aliis documentis diuinarum scripturarum rex et sacerdos Christus apparet. hinc et ipse Dauid, cuius non frustra crebrius filius dictus est quam filius Abrahae et quem communiter tenuerunt Mattheus et Lucas, ille a quo per Salomonem descenderet, iste ad quem per Nathan ascenderet, quamquam aperte rex fuit, figurauit tamen et sacerdotis personam, quando panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus. huc accedit, quod solus etiam Lucas Mariam commemorat ab angelo manifestatam cognatam fuisse Elisabeth, quae uxor erat Zachariae sacerdotis. de quo idem scripsit, quod eam de filiabus Aaron, hoc est de tribu sacerdotum, habebat uxorem.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.4","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.4"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.6","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.6"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}