{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 1.50","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 1.50","ref":"1.50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.50.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":258,"text":"Hinc ergo intellegant, quod ne tardissimis quidem adque obtunsissimis obscurum dubiumue relinquitur, hinc, inquam, intellegant Christi peruersi laudatores et christianae religionis exsecratores etiam Christi discipulos contra deos eorum ea didicisse adque docuisse quae doctrina continet Christi, quia deus Israhel, qui haec omnia, quae isti colere uolunt, abominanda adque euertenda in libris prophetarum praecepisse inuenitur, ipse deus uniuersae terrae, sicut tanto ante promisit, per Christum et Christi ecclesiam iam uocatur. si enim Christum mira dementia suspicantur deos eorum coluisse ac per hos eum tanta potuisse, numquid et deus Israhel deos eorum coluit, qui de se per omnes gentes colendo et de illis abominandis adque euertendis per Christum quod promisit impleuit? ubi sunt di eorum? ubi uaticinia fanaticorum et diuinationes pythonum? ubi auguria uel auspicia uel haruspicia uel oracula demonum? cur non profertur ex huius modi antiquis libris admonitum aliquid et praedictum contra christianam fidem et contra prophetarum nostrorum expressam iam in omnibus gentibus tam perspicuam ueritatem? offendimus, inquiunt. deos nostros et deseruerunt nos, ideo aduersus nos Christiani praeualuerunt et humanarum rerum felicitas defessa ac deminuta dilabitur. hoc sibi certe per Christianos fuisse euenturum legant ex libris uatum suorum, sed ea legant, ubi si non Christus, quia eum deorum suorum uolunt fuisse cultorem, saltem deus Israhel inprobatus et detestatus sit, quem constat istorum euersorem. sed numquam hoc proferent, nisi quod modo forte confiuxerint. quod cum protulerint, apparebit eo ipso certe, quod tanta res tam ignota profertur, quae utique debuit, antequam hoc quod praedictum est accidisset, in deorum templis omnium gentium recitari, ut praestruerentur --et praemonerentur qui nunc nolunt esse Christiani.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.49","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.49"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 1.51","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/1.51"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}