{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.100","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.100","ref":"2.100","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.100","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.100.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":401,"text":"Iohannes etiam adhuc cum istis aliquantum inmoratur. nam post narratum de quinque panibus miraculum ipse quoque hoc de laborante nauicula et de ambulatione domini super aquas non tacet ita contexens: Iesus ergo cum cognouisset, quia uenturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare. et cum ascendissent nauem, uenerunt trans mare in Capharnaum. et tenebrae iam factae erant et non uenerat ad eos Iesus. mare autem uento magno flante eisurgebat, et cetera. nihil hic contrarium uideri potest, nisi quod Mattheus dimissis turbis eum dicit ascendisse in montem, ut illic solus oraret, Iohannes autem in monte fuisse, cum easdem turbas de quinque panibus pauit. sed cum et ipse Iohannes dicat post illud miraculum fugisse eum in montem, ne a turbis teneretur, quae eum uolebant regem facere, utique manifestum est, quod de monte in planiora descenderant, quando illi panes turbis ministrati sunt. et ideo non est contrarium, quod ascendit rursus in montem, sicut et Mattheus et Iohannes dicunt, nisi quod Mattheus dixit: ascendit, Iohannes autem: fugit, quod esset contrarium, si fugiens non ascenderet. nec illud repugnat quod Mattheus dixit: ascendit in montem solus orare, Iohannes autem: cum cognouisset. inquit, quia uenturi essent, ut facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. neque enim causae orandi contraria est causa fugiendi, quando quidem et hinc dominus transfigurans in se corpus humilitatis nostrae, ut conforme faceret corpori gloriae suae, id quoque doceat hanc esse nobis magnam causam orandi, quando est causa fugiendi. nec illud aduersum est, quod Mattheus prius eum dixit iussisse discipulos ascendere in nauiculam et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas, ac deinde dimissis turbis ascendisse in montem solum orare, Iohannes uero prius eum commemorat fugisse solum in montem ac deinde: ut autem sero factum est, inquit. descenderunt discipuli eius ad mare, et cam ascendissent nauem, et cetera. quis enim non uideat hoc recapitulando Iohannem postea dixisse factum a discipulis quod iam Iesus iusserat, antequam fugisset in montem, sicut solet in sermone ad aliquid praetermissum rediri quodammodo? sed quia ipse reditus maxime in breuitate ac puncto temporis factus non commemoratur, putant plerumque qui audiunt hoc etiam postea factum esse quod postea dicitur. sic etiam quos dixerat ascendisse nauem et uenisse trans mare in Capharnaum dicit ad eos in mari laborantes uenisse dominum ambulantem super aquas, quod utique prius in ipsa nauigatione factum est, qua ueniebant Capharnaum.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.99","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.99"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.101","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.101"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}