{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.101","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.101","ref":"2.101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.101.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":183,"text":"Lucas autem post narratum de quinque panibus miraculum pergit in aliud et ab ordine isto digreditur. neque enim aliquid de nauicula illa commemorat et de uia domini super aquas. sed cum dixisset: et manducauerunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cophini duodecim, deinde subiunxit: et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli et interrogauit eos dicens: quem me dicunt esse turbae? iam deinceps aliud narrans, non quod illi tres, qui dominum ambulantem super aquas uenisse ad nauigantes discipulos rettulerunt. nec ideo putari debet in illo monte, quo eum dixit Mattheus ascendisse, ut solus oraret, dixisse discipulis: quem me dicunt turbae? — Lucas enim uidetur in hoc congruere Mattheo, quia dixit: cum solus esset orans, cum ille dixisset: ascendit in montem solus orare — sed omnino alibi, cum solus oraret et essent cum illo discipuli, hoc interrogauit. solum quippe Lucas fuisse dixit, non sine discipulis, sicut Mattheus et Iohannes, quando ab illo discesserunt, ut praecederent eum trans mare. iste namque apertissime adiunxit: erant cum illo et discipuli. proinde solum dixit sine turbis, quae cum illo non habitabant.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.100","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.100"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.102","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.102"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}