{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.105","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.105","ref":"2.105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.105.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":178,"text":"Hoc sane non ab re fuerit admonere in hoc miraculo de septem panibus quod duo euangelistae Mattheus Marcusque posuerunt, quia si aliquis eorum id dixisset, qui de illis quinque panibus non dixisset. contrarius ceteris putaretur. quis enim non existimaret unum idemque factum esse, non autem integre et ueraciter siue ab illo siue ab aliis siue ab omnibus fuisse narratum, sed aut illum pro quinque panibus septem, dum falleretur, commemorasse aut illos pro septem quinque aut utrosque mentitos uel obliuione deceptos? hoc et de duodecim cophinis et de septem sportis opinaretur quasi contrarium, hoc de quinque milibus et quattuor milibus eorum qui pascerentur. sed quia illi qui miraculum de septem panibus narrauerunt nec illud de quinque tacuerunt, neminem mouet et utrumque factum omnes intellegunt. hoc ideo diximus, ut sicubi simile inuenitur factum a domino, quod in aliquo alteri euangelistae ita repugnare uideatur, ut omnino solui non possit, nihil aliud intellegatur quam utrumque factum esse et aliud ab alio commemoratum, sicut de centenis et quinquagenis discumbentibus commendauimus, quia, si non etiam illud utrumque aput unum inueniremus, contraria singulos dixisse putaremus.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.104","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.104"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.106","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.106"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}