{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.12","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.12","ref":"2.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.12.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":204,"text":"Quapropter in generationibus Matthei significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino Christo, in generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum a domino Christo. ideo eas ille descendens enarrat, iste ascendens. quod enim dicit apostolus: misit deus filium suum in similitudinem carnis peccati, haec est susceptio peccatorum; quod autem addit: ut de peccato damnaret peccatum in carne, haec est expiatio peccatorum. proinde Mattheus ab ipso Dauid per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccauit; Lucas uero ad ipsum Dauid per Nathan ascendit, per quem prophetam deus peccatum illius expiauit. ipse quoque numerus, quem Lucas exsequitur, certissime prorsus abolitionem indicat peccatorum. quia enim Christi aliqua iniquitas, qui nullam habuit, non est utique coniuncta iniquitatibus hominum, quas in sua carne suscepit, ideo numerus penes Mattheum excepto Christo est quadragenarius. quia uero iustitiae suae patrisque nos expiatos ab omni peccato purgatosque coniungit, ut fiat quod ait apostolus: qui autem adhaeret domino unus spiritus est, ideo in eo numero, qui est penes Lucam, et ipse Christus, a quo incipit enumeratio, et deus, ad quem peruenit, connumerantur et fit numerus septuaginta septem, quo significatur omnium prorsus remissio et abolitio peccatorum. quam etiam ipse dominus per huius numeri mysterium euidenter expressit dicens remittendum esse peccanti non solum septiens, sed etiam septuagiens septiens.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.11","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.11"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.13","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.13"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}