{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.123","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.123","ref":"2.123","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.123","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.123.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":209,"text":"Sequitur Mattheus: tunc oblati sunt ei paruuli, ut manus eis inponeret et oraret. discipuli autem increpabant eis, et cetera usque ad illud ubi ait: multi sunt enim uocati, pauci autem electi. hunc cum Mattheo Marcus ordinem tenuit, sed de conductis operariis ad uineam solus Mattheus interponit. Lucas autem cum commemorasset illud quod eis dixit quaerentibus inter se, quisnam maior esset, adiunxit de illo quem uiderunt eicientem demonia, cum eum non sequeretur; inde iam digreditur ab istis duobus, ubi ait eum firmasse faciem suam, ut iret in Hierusalem, ac post multa interposita occurrit eis rursus ad commemorandum istum diuitem, cui dicitur: uende omnia quae habes, quem nunc isti commemorant ex ordine, quo pariter eunt. nam ibi etiam Lucas de istis paruulis, antequam diuitis faciat mentionem, quemadmodum et isti, non praetermittit. de illo ergo diuite, qui quaerit, quid boni faciat, ut uitam aeternam consequatur, potest uideri distare aliquid, quod secundum Mattheum dicitur: quid- me interrogas de bono? secundum illos autem: quid me dicis bonum? nam quid me interrogas de bono? ad illud magis referri potest quod ait ille quaerens: quid boni faciam? ibi enim et bonum nominauit et interrogatio est, magister autem bone nondum est interrogatio. commodissime ergo intellegitur utrumque dictum: quid me dicis bonum et interrogas me de bono?5","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.122","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.122"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.124","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.124"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}