{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.130","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.130","ref":"2.130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.130.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":158,"text":"LXVIII. Sequitur Mattheus: wet accesserunt ad eum caeci et claudi in templo et sanauit eos. uidentes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit et pueros clamantes in templo et dicentes: osanna filio Dauid, indignati sunt et dixerunt ei: audis, quid isti dicant? Iesus autem dicit eis: utique. numquam legistis, quia ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem? et relictis illis abiit foras extra ciuitatem in Bethaniam ibique mansit. mane autem reuertens in ciuitatem esuriuit; et uidens fici arborem unam secus uiam uenit ad eam et nihil inuenit in ea nisi folia tantum, et ait illi: numquam ex te fructus nascatur in sempiternum; et arefacta est continuo ficulnea. et uidentes discipuli mirati sunt dicentes: quomodo continuo aruit? respondens autem Iesus ait eis: amen dico uobis, si habueritis fidem et non haesitaueritis, non solum de ficulnea facietis. sed et si monti huic dixeritis: tolle te et iacta te in . mare, fiet, et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.129","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.129"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.131.1-11","label":"2.131.1 to 2.131.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.131.1"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}