{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.135","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.135","ref":"2.135","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.135","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.135","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.135.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":253,"text":"Sed illud magis mouet, quod Lucas non solum eos hoc respondisse non dicit haec etiam uerba ipse quoque sicut Marcus domino adtribuens, uerum etiam contrariam rettulisse responsionem dicentes: absit. ita enim narrat: quid ergo faciet illis dominus uineae? ueniet et perdet colonos istos et dabit uineam aliis. quo audito dixerunt illi: absit. ille autem aspiciens eos ait: quid est ergo hoc quod scriptum est: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quomodo ergo secundum Mattheum illi quibus haec loquebatur dixerunt: malos male perdet et uineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis, cum secundum Lucam talibus uerbis contradixerint dicentes: absit? et reuera quod secutus dominus ait de lapide reprobato ab aedificantibus et facto in capite anguli, ita inlatum est, ut hoc testimonio conuincerentur illi parabolae contradicentes. nam et ipse Mattheus hoc sic commemorat dictum tamquam contradicentibus, cum ait: numquam legistis in scripturis: lapidem. quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quid est enim numquam legistis, nisi quia hoc responderant quod esset contrarium? hoc et Marcus significat, qui haec ipsa uerba ita refert: nec scripturam hanc legistis: lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? quae sententia secundum Lucam magis apparet loco suo dicta post illorum contradictionem, qua dixerunt: absit. tantundem enim ualet, sicut hoc etiam ipse ponit: quid est ergo hoc quod scriptum est: lapidem, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? hanc enim sententiae uoluntatem intimat siue numquam legistis siue nec hoc legistis siue quid est ergo hoc quod scriptum est?","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.134","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.134"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.136","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.136"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}