{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.14","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.14","ref":"2.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":387,"text":"Post enumeratas generationes Mattheus ita sequitur: Christi autem generatio sicerat. cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam conuenirent, inuenta est in utero habens de spiritu sancto. hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exposuit post commemoratum conceptum Iohannis ita narrans: in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a domino in ciuitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph, de domo Dauid, et nomen uirginis Maria. et ingressus angelus ad eam dixit: haue, gratia plena, dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. quae cum uidisset, turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio. et ait angelus ei: ne timeas, Maria, inuenisti enim gratiam aput deum. ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum: hic erit magnus et filius altissimi uocabitur, et dabit illi dominus deus sedem Dauid patris eius, et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis. dixit autem Maria ad angelum: quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco? et respondens angelus dixit ei: spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi, ideoque et quod nascetur sanctum uocabitur filius dei, et cetera quae ad id quod nunc agitur non pertinent. hoc ergo Mattheus commemorauit de Maria: inuenta est in utero habens de spiritu sancto, nec contrarium est quia Lucas exposuit id quod Mattheus praetermisit, cum de spiritu sancto Mariam concepisse uterque testetur, sicut non est contrarium quia Mattheus deinceps conectit quod Lucas praetermittit. sequitur enim et dicit Mattheus: Ioseph autem uir eius cum esset iustus et nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. haec autem eo cogitante ecce angelus domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, fili Dauid, noli timere accipere Mariam coniugem tuam; quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. pariet autem filium et uocabis nomen eius Iesum; ipse enim. saluum faciet populum suum a peccatis eorum. hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ecce uirgo in utero habebit et pariet filium, et uocabunt nomen eius Emmanuhel, quod est interpretatum 'nobiscum deus.' exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus domini et accepit coniugem suam: et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, et uocauit nomen eius Iesum. cum ergo natus esset Iesus in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, et cetera.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.13","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.13"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.15","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.15"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}