{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.142","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.142","ref":"2.142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.142.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":170,"text":"Lucas autem non hoc ordine, sed longe alibi tale aliquid interponit. utrum autem hoc recordetur, an alius ille sit, cum quo similiter de duobus istis praeceptis dominus egerit, prorsus incertum est. hinc autem etiam recte uidetur alius esse, non solum propter ordinis multam differentiam, sed quia etiam ipse dicitur respondisse domino interroganti et in sua responsione commemorasse duo ista praecepta; et cum ei dixisset dominus: hoc fac, et uiues, ut illud faceret quod magnum esse in lege ipse responderat, secutus euangelista ait: ille autem uolens se iustificare dixit: et quis est mihi proximus? tunc dominus nan-auit de illo qui descendebat ab Hierusalem in Hierichum et incidit in latrones. unde quia et temtans praedictus est et duo praecepta ipse respondit et post admonitionem domini dicentis: hoc fac, et uiues, non bonus commendatur, cum dicitur de eo: ille autem uolens se iustificare, iste autem quem pari ordine Mattheus Marcusque commemorant tam bene commendatus est, ut ei diceret dominus: non longe es a regno dei, probabilius creditur hunc alium esse, non illum.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.141","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.141"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.143","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.143"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}