{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.17.47-63","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.17.47-63","ref":"2.17.47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.47.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":303,"text":"exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei angelus domini, et accepit coniugem suam et non cognoscebat eam. Elisabeth autem impletum est tempus eius pariendi, et peperit filium. et audierunt uicini et cognati eius, quia magnificauit dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. et factum est in die octauo, uenerunt circumcidere puerum et uocabant eum nomine patris eius Zachariam. et respondens mater eius dixit: non, sed uocabitur Iohannes. et dixerunt ad illam: quia nemo est in cognatione tua qui uocetur hoc nomine. ininnuebant autem patri -eius quem uellet uocari eum. et postulans pugillarem scripsit dicens: Iohannes est nomen eius. et mirati sunt uniuersi. apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens deum. et factus est timor super omnes uicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae diuulgabantur omnia uerba haec. et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: quid putas puer iste erit? etenim manus domini erat cum illo. et Zacharias pater eius impletus est spiritu sancto et prophetauit dicens: benedictus dominus, deus Israhel, quia uisitauit et fecit redemtionem plebis suae. et erexit cornum salutis nobis, in domo Dauid pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos, ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sancti sui, iusiurandum, quod iurauit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore de manibus inimicorum nostrorum liberati seruiamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. et tu, puer, propheta altissimi uocaberis; praeibis enim ante faciem domini praeparare uias eius ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum per uiscera misericordiae dei nostri, in quibus uisitauit nos oriens ex alto, inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.17.30-46","label":"2.17.30 to 2.17.46","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.30"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.17.64-79","label":"2.17.64 to 2.17.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.64"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}