{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.17.80-97","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.17.80-97","ref":"2.17.80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.80.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":294,"text":"Maria autem conseruabat omnia uerba haec -conferens in corde suo. et reuersi sunt pastores glorificantes et laudantes deum in omnibus quae audierant et uiderant, sicut dictum est ad illos. et posteaquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, uocatum est nomen eius Iesus, quod uocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare eum. audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo. et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis, ubi Christus nasceretur. at illi dixerunt ei: in Bethleem Iudae; sic enim scriptum est per prophetam: et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israhel. tunc Herodes clam uocatis magis diligenter inquisiuit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis. et mittens illos in Bethleem dixit: ite et interrogate diligenter de puero, et cum inueneritis, renuntiate mihi, ut et ego ueniens adorem eum. qui cum audissent regem, abierunt. et ecce stella, quam uiderant in oriente, antecedebat eos, usque dum ueniens staret supra ubi erat puer. uidentes autem stellam gauisi sunt gaudio magno ualde. et in intrantes domum inuenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adorauerunt eum et apertis thensauris suis optulerunt ei munera, aurum, thus et murram. et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam uiam regressi sunt in regionem suam. qui cum recessissent, posteaquam impleti sunt dies purgationis eius, secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem, ut sisterent eum domino, sicut scriptum est in lege domini: quia omne masculinum adaperiens uuluam sanctum domino uocabitur, et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege domini par turturum aut duos pullos columbarum.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.17.64-79","label":"2.17.64 to 2.17.79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.64"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.17.98-110","label":"2.17.98 to 2.17.110","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.17.98"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}