{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.19","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.19","ref":"2.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":238,"text":"Iam ergo, ut dixi, uideamus quattuor euangelistarum de baptista Iohanne consensum. Mattheus ita sequitur: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae. Marcus non dixit (in illis diebus'. quia nullam seriem rerum ante praemiserat, in quarum rerum diebus intellegeretur dicere, si diceret (in illis diebus'. Lucas autem per potestates terrenas significantius ipsa tempora expressit praedicationis uel baptismi Iohannis dicens: anno autem quinto decimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato ludaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Traconitidis regionis et Lysania Abillianae tetrarcha, sub principibus sacerdotum Anna et Caifa, factum est uerbum domini super Iohannem Zachariae filium in deserto. nec tamen intellegere debemus hos dies, id est hoc tempus harum potestatum, significasse Mattheum, cum diceret in illis diebus, sed in multo longioris temporis spatio uoluisse accipi quod ait in illis diebus. mox enim ut narrauit regressum de Aegypto Christum mortuo Herode, quod utique tempore infantiae uel pueritiae eius factum est, ut possit constare quod Lucas de illo, cum duodecim annorum esset, gestum narrauit in templo Hierusalem, cum ergo infantem uel puerum ex Aegypto reuocatum commemorasset, Mattheus continuo intulit: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista, non utique tantummodo pueritiae illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius natiuitate usque ad tempus, quo praedicare et baptizare coepit Iohannes, quo iam tempore Christi aetas iuuenilis inuenitur, quia coaeui erant ipse et Iohannes et triginta ferme annorum narratur fuisse, cum ab illo baptizatus esset.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.18","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.18"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.20","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.20"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}