{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.22","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.22","ref":"2.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":180,"text":"VIIII. An forte et hoc mouet, quomodo dicat Mattheus propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai ire in Iudaeam noluerunt, cum propterea magis isse in Galilaeam uideantur, quia ciuitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas non tacuit. sed intellegendum est, ubi angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: surge et accipe puerum et matrem eius et uade in terram Israhel, sic intellectum esse primo a Ioseph, ut putaret iussum se esse pergere in Iudaeam — ipsa enim primitus intellegi potuit terra Israhel — porro autem posteaquam conperit illic regnare filium Herodis Archelaum, noluit obicere se illi periculo, cum posset terra Israhel etiam sic intellegi, ut et Galilaea illic deputaretur, quia et ipsam populus Israhel incolebat. quamquam et alio modo solui possit haec quaestio. quia potuit uideri parentibus Christi cum puero, de quo talia per angelica responsa cognouerant, non esse habitandum nisi in Hierusalem, ubi erat templum domini, et propterea redeuntes ex Aegypto illuc eos ituros fuisse et illic habitaturos, nisi Archelai praesentia terrerentur. neque enim diuinitus iubebantur ibi habitare, ut de Archelao quod timebant deberent contemnere.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.21","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.21"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.23","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.23"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}