{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.23","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.23","ref":"2.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.23.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":169,"text":"An et hoc aliquis dicit: quomodo ergo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Hierusalem, si Archelai timore illuc prohibebantur accedere? hoc mihi dissoluere non esset difficile, nec si aliquis euangelistarum expressisset, quamdiu ibi regnaret Archelaus. fieri enim poterat, ut per diem festum inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reuersuri, ubi tamen aliis diebus habitare metuerent, ut nec sollemnitate praetermissa essent inreligiosi nec continua mansione conspicui. cum uero etiam de regno Archelai, quam fuerit diuturnum, omnes tacuerint, iste quoque intellectus patet, ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Hierusalem tunc accipiamus factitatum, cum iam non timeretur Archelaus. quod si Archelai regnum aliquanto diuturnius ulla praeter euangelium prodit historia, cui fides habenda uideatur, illud quod superius dixi suffecerit, quod ita timebant parentes pueri habitationem in Hierusalem, ut tamen propter dei timorem festiuitatem sollemnem non praetermitterent, in qua latere facillime possent. neque enim incredibile est captatis temporibus oportunis uel dierum uel horarum accedere homines ad ea loca, in quibus esse formidant.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.22","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.22"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.24","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.24"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}