{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.24","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.24","ref":"2.24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.24.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":340,"text":"XI. Hinc etiam illa soluitur quaestio, si aliquem monet, cum iam sollicitus esset ille maior Herodes perculsus magorum nuntio, quod rex Iudaeorum natus fuisset, quomodo potuerint conpletis diebus purgationis matris eius tuto cum illo ascendere in templum, ut fierent circa eum secundum legem domini quae Lucas commemorat. quis enim non uideat etiam illum unum diem regem multis occupatum latere potuisse? si autem illud ueri simile non uidetur, quod Herodes, qui ualde sollicitus expectabat, quid sibi magi de puero renuntiarent, post tam multos dies se sensit inlusum, ut transacto tempore purgationis matris eius et peracta circa infantem sollemnitate primogenitorum in templo Hierusalem, post etiam profectionem eorum in Aegyptum in mentem illi uenerit quaerere animam pueri et necare tot paruulos, si hoc ergo mouet, omitto dicere, quot et quantis occupationibus regia cura distendi potuerit et per plurimos dies ab illa intentione uel auerti omnino uel inpediri. neque enim enumerari possunt causae, quibus hoc potuerit accidere, quas tamen multas et magnas esse potuisse nemo ita rerum humanarum inexpertus est, ut aut neget aut dubitet. cuius enim cogitationi non occurrat, quam multa alia terribiliora regi nuntiari potuerint seu uera seu falsa, ut qui regem infantem post aliquot annos sibi uel filiis suis aduersaturum timuerat aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus ab illa cura mentem abreptam in aliis proxime cauendis potius occuparet? ut ergo haec omittam, illud dico, posteaquam nihil Herodi magi renuntiauerunt, eum credere potuisse illos fallacis stellae uisione deceptos, posteaquam non inuenerunt quem natum putauerant, erubuisse ad se redire adque ita eum timore depulso ab inquirendo ac persequendo puero quieuisse. cum ergo post purgationem matris eius in Hierusalem cum illo uenissent et ea gesta essent in templo quae a Luca narrantur, quia uerba Symeonis et Annae de illo prophetantium, cum coepissent ab eis qui audierant praedicari, ad pristinam intentionem reuocatura erant animum regis, admonitus per somnium Ioseph cum infante et matre eius fugit in Aegyptum. deinde diuulgatis rebus, quae in templo factae dictaeque fuerant, Herodes se a magis sensit inlusum ac deinde ad Christi mortem cupiens peruenire multos infantes, sicut Mattheus narrat, occidit.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.23","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.23"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.25","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.25"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}