{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.25","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.25","ref":"2.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.25.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":416,"text":"XII. Mattheus ergo de Iohanne ita contexit: in diebus autem illis uenit Iohannes baptista praedicans in deserto Iudaeae et dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius. Marcus quoque et Lucas consentiunt hoc Esaiae testimonium esse de Iohanne. nam plura uerba etiam consequentia ex eodem propheta Lucas comrnemorauit, cum de baptista Iohanne narraret. Iohannes autem euangelista ipsum Iohannem baptistam de se ipso idem testimonium Esaiae protulisse commemorat, sicut nunc Mattheus dixit quaedam Iohannis uerba, quae alii non dixerunt. praedicans, inquit, in deserto Iudaeae et dicens: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. haec uerba Iohannis alii praetermiserunt. iam uero quod sequitur Mattheus et adiungit: hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem: uox clamantis in deserto: parate uiam domini, rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet, utrum ex persona sua idem Mattheus hoc commemorauerit, an adhuc uerba eiusdem Iohannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Iohannes dixisse intellegatur: paenitentiam agite, adpropinquauit enim regnum caelorum. hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam, et cetera. neque enim hoc mouere debet, quia non ait (ego sum enim qui dictus sum per Esaiam prophetam', sed ait hic est enim qui dictus est. solet quippe esse talis locutio et ipsorum euangelistarum Matthei et Iohannis. nam et Mattheus dixit: inuenit hominem sedentem in teloneo, nec dixit 'inuenit me', et Iohannes: hic est, inquit, discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia uerum est testimonium eius, non dixit 'ego sum' aut 'uerum est testimonium meum'. dominus autem ipse saepissime dicit filius hominis aut filius dei, et non dicit 'ego', et: oportebat, inquit, Christum pati et resurgere tertio die, non ait 'oportebat me pati'. potuit ergo et Iohannes baptista, cum dixisset: agite paenitentiam, adpropinquauit enim regnum caelorum, de se ipso adiungere quae sequuntur hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam, et cetera, ut post uerba eius Mattheus ita narrationem contexat: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum, et cetera. quod si ita est, non mirum si et interrogatus, quid diceret de se ipso, sicut narrat Iohannes euangelista: ego, ait, uox clamantis in deserto, sicut iam dixerat praecipiens, ut agerent paenitentiam. de uestitu uero eius et uictu ita Mattheus sequitur dicens: ipse autem Iohannes habebat uestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos. esca autem eius erat lucustae et mel siluestre. hoc et Marcus dicit paene totidem uerbis, ceteri autem duo tacent.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.24","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.24"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.26","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.26"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}