{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.31","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.31","ref":"2.31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.31.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":363,"text":"Deinde sequitur Mattheus: baptizatus autem confestim ascendit de aqua. et ecce aperti sunt ei caeli et uidit spiritum dei descendentem sicut columbam uenientem super se. et ecc.e uox de caelis dicens: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui. hoc et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant; sed de uerbis uocis, quae de caelo facta est, uariant locutionem salua tamen sententia. quod enim Mattheus ait dictum hic est filius meus dilectus et alii duo dicunt tu es filius meus dilectus, ad eandem sententiam explicandam ualet, sicut superius tractatum est. uox enim caelestis unum horum dixit, sed euangelista ostendere uoluit ad id ualere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur, quod ipse esset filius dei, adque ita dictum referre uoluit tu es filius meus, ac si illis diceretur hic est filius meus. non enim Christo indicabatur quod sciebat, sed audiebant qui aderant, propter quos etiam ipsa uox facta est. iam uero quod alius dicit in quo mihi conplacui, alius in te conplacui, alius in te conplacuit mihi, si quaeris, quid horum in illa uoce sonuerit, quod libet accipiendum, modo intellegas eos qui non eandem locutionem rettulerunt eandem rettulisse sententiam. quae diuersitas locutionum ad hoc etiam utilis est, ne uno modo dictum minus intellegatur et aliter, quam se res habet, interpretetur. quod enim dictum est in quo mihi conplacui, si uelit quis ita intellegere, ut deus in filio sibi conplacuisse uideatur, admonetur ex eo quod dictum est in te conplacui. si rursus ex hoc uno intellegat quisque in filio patrem placuisse hominibus, admonetur ex eo quod dictum est in te conplacuit mihi. ex quo satis apparet, quilibet euangelistarum caelestis uocis etiam uerba tenuerit, alios ad eandem sententiam familiarius explicandam uerba uariasse, ut intellegatur hoc dictum esse ab omnibus, tamquam diceretur (in te placitum meum constitui', hoc est (per te gerere quod mihi placet'. illud uero quod nonnulli codices habent secundum Lucam hoc illa uoce sonuisse quod in psalmo scriptum est: filius meus es tu, ego hodie genui te, quamquam in antiquioribus codicibus Graecis non inueniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis exemplaribus confirmari possit, quid aliud quam utrumque intellegendum est quolibet uerborum ordine de caelo sonuisse?","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.30","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.30"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.32","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.32"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}