{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.39","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.39","ref":"2.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.39.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":216,"text":"Quod autem dicit idem Iohannes: post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus, incertum est, utrum iam illi adhaeserant etiam Petrus et Andreas et filii Zebedaei. Mattheus enim primo narrat, quod uenerit et habitauerit in Capharnaum, et postea, quod eos de nauibus piscantes uocauerit, iste autem, quod cum illo Capharnaum uenerint discipuli eius. an forte Mattheus quod praetermiserat recapitulauit, quia non ait ipse (post hoc ambulans iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres', sed sine ulla consequentis temporis differentia: ambulans autem, inquit, iuxta mare Galilaeae uidit duos fratres, et cetera? proinde fieri potest, ut postea narrauerit non quod postea factum erat, sed quod prius praetermiserat, ut cum illo intellegantur uenisse Capharnaum, quo Iohannes dicit et ipsum et matrem et discipulos eius uenisse. an potius alii discipuli fuerunt, sicut eum iam Philippus sequebatur, quem sic uocauerat, ut diceret ei: sequere me? quo enim ordine uocati. sint omnes duodecim apostoli, in euangelistarum narrationibus non apparet, quando quidem non tantum ordo uocationis, sed nec ipsa uocatio commemorata est omnium, sed tantum Philippi et Petri et Andreae et filiorum Zebedaei et Matthei publicani, qui etiam Leui uocabatur. singillatim tamen ab eo nomen et primus et solus Petrus accepit. nam filios Zebedaei non singillatim, sed simul ambos appellauit filios tonitrui.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.38","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.38"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.40","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.40"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}