{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.44","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.44","ref":"2.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.44.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":149,"text":"Huius leprosi etiam Lucas meminit non sane hoc ordine, sed ut solent praetermissa recordari uel posterius facta praeoccupari, sicut diuinitus suggerebantur quae ante cognita postea recordando conscriberent. uerum tamen idem Lucas sermonem etiam ipse domini prolixum narrauit, ubi etiam sic exorsus est, ut in isto Mattheus. hic enim dixit beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, et ille beati pauperes, quia uestrum est regnum dei. deinde multa quae sequuntur etiam in Lucae narratione similia sunt. et ad extremum sermonis ipsa conclusio prorsus eadem repperitur, de homine prudente, qui aedificat super petram, et de stulto, qui aedificat super harenam, nisi quod ibi flumen tantum dicit inlisum domui, non etiam pluuiam et uentos, sicut Mattheus. posset ergo facillime credi eundem etiam ipse domini interposuisse sermonem, aliquas autem praetermisisse sententias, quas Mattheus posuit, item alias posuisse, quas iste non dixit, quasdam etiam non isdem uerbis, custodita tamen ueritatis integritate similiter explicasse.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.43","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.43"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.45","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.45"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}