{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.58","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.58","ref":"2.58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.58.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":415,"text":"Illud sane potest mouere quod de isto paralytico Mattheus ita narrat: et ascendens in nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam. et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, Marcus autem non hoc in eius ciuitate factum dicit, quae utique Nazareth uocatur, sed Capharnaum, quod ita narrat: et iterum intrauit in Capharnaum post dies, et auditum est quod in domo esset et conuenerunt multi, ita ut non caperet neque ad ianuam, et loquebatur eis uerbum. et uenerunt ferentes ad eum paralyticum, qui a quattuor portabatur. et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudauerunt tectum ubi erat et patefacientes summiserunt grabatum, in quo paralyticus iacebat. cum uidisset autem Iesus fidem illorum, et cetera, Lucas autem non commemorat, quo in loco factum sit, sed ita dicit: et factum est in una dierum et ipse sedebat docens, et erant Pharisaei sedentes et legis doctores, qui uenerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem, et uirtus erat domini ad sanandos eos. et ecce uiri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum. et non inuenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum. quorum fidem ut uidit, dixit: homo, dimittuntur tibi peccata tua, et cetera. remanet igitur quaestio inter Marcum et Mattheum, quod Mattheus ita scribit, tamquam in ciuitate domini factum sit, Marcus autem in Capharnaum. quae difficilius solueretur, si Mattheus etiam Nazareth nominaret. nunc uero cum potuerit ipsa Galilaea dici ciuitas Christi, quia in Galilaea erat Nazareth, sicut uniuersum regnum in tot ciuitatibus constitutum dicitur Romana ciuitas, cumque in tot gentibus constituta sit ciuitas, de qua scriptum est: gloriosissima dicta sunt de te, ciuitas dei, et cum prior ipse populus dei in tot ciuitatibus habitans etiam una domus dictus sit. domus Israhel, quis dubitauerit in ciuitate sua hoc fecisse Iesum, cum hoc fecerit in ciuitate Capharnaum, ciuitate Galilaeae, quo transfretando redierat de regione Gerasenorum, ut ueniens in Galilaeam recte diceretur uenisse in ciuitatem suam, in quocumque oppido esset Galilaeae, praesertim quia et ipsa Capharnaum ita excellebat in Galilaea, ut tamquam metropolis haberetur? quod si prorsus non liceret accipere ciuitatem Christi uel ipsam Galilaeam, in qua erat Nazareth, uel ipsam Capharnaum, quae sicut caput Galilaeae ciuitatibus eminebat, diceremus Mattheum praetermisisse quae gesta sunt, posteaquam uenit Iesus in ciuitatem suam, donec ueniret et Capharnaum, et hoc adiunxisse de sanato paralytico, sicut in multis ita faciunt praetermittentes media, tamquam hoc continuo sequatur quod sine ulla praetermissionis suae significatione subiungunt.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.57","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.57"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.59","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.59"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}