{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Consensu Evangelistarum 2.63","citation":"Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.63","ref":"2.63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.63.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"De Consensu Evangelistarum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa037"},"verse":false,"words":230,"text":"Item illud de sponsi filiis, quia non ieiunabunt, quamdiu cum eis est sponsus, similiter interposuerunt Mattheus et Marcus, nisi quod Marcus filios nuptiarum appellauit quos ille sponsi, quod ad rem nihil interest. filios quippe nuptiarum non tantum sponsi, sed etiam sponsae intellegimus. eadem ergo est aperta sententia, non altera aduersa. Lucas autem non ait 'numquid possunt filii sponsi ieiunare?' sed ait: numquid potestis filios sponsi, quamdiu cum illis est sponsus, facere ieiunare? in quo et ipse ad aliud quiddam insinuandum eandem sententiam eleganter aperuit. sic enim intellegitur eosdem ipsos qui loquebantur fuisse facturos, ut lugentes ieiunarent filii sponsi, quoniam ipsi essent sponsum occisuri. quod autem dixit Mattheus lugere, hoc Marcus et Lucas ieiunare, quia et ille postea tunc ieiunabunt ait, non 'tunc lugebunt'. uerum illo uerbo significauit de tali ieiunio dominum locutum, quod pertinet ad humilitatem tribulationis, ut illud alterum, quod pertinet ad gaudium mentis in spiritalia suspensae adque ob hoc alienatae quodammodo a corporalibus cibis, posterioribus similitudinibus dominus significasse intellegitur de panno nouo et uino nouo id ostendens, quod animalibus adque carnalibus circa corpus occupatis et ob hoc ueterem adhuc sensum trahentibus hoc genus ieiunii non congruat. quas similitudines et alii duo similiter explicarunt. iam enim satis in promtu est nihil esse contrarium, si quid alius dicit quod alius praetermittit seu uerbi seu rei, dum uel ab eadem sententia non recedatur uel quae forte alia ponitur aliae non aduersetur.","prev":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.62","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.62"},"next":{"citation":"De Consensu Evangelistarum 2.64","label":"Book 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/2.64"},"credit":{"text":"Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}